라틴어 문장 검색

Vincit malos pertinax bonitas, nec quisquam tam duri infestique adversus diligenda animi est, ut etiam in iniuria bonos non amet, quibus hoc quoque coepit debere, quod impune non solvit.
(세네카, 행복론, Liber VII 147:2)
Sed huic ipsi beneficium dabo iterum et tamquam bonus agricola cura cultuque sterilitatem soli vincam ;
(세네카, 행복론, Liber VII 153:6)
Hoc labores suos, etiam si falso, dulci tamen oblectabat solacio, ali- quando se victurum sibi.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 19:3)
Quam flebiles voces exprimit in quadam ad Atticum epistula iam victo patre Pompeio, adhuc filio in Hispania fracta arma refovente !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 25:1)
ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit, impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:1)
primus navali proelio Duilius vicit, primus Curius Dentatus in triumpho duxit elephantos.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 76:3)
Sane et hoc ad rem pertineat, quod Valerius Corvinus primus Messanam vicit et primus ex familia Valeriorum urbis captae in se translato nomine Messana appellatus est paulatimque vulgo permutante litteras Messala dictus.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 78:1)
idem narrabat Metellum victis in Sicilia Poenis triumphantem unum omnium Romanorum ante currum centum et viginti captivos elephantos duxisse;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 81:2)
Disputare cum Socrate licet, dubitare eum Carneade, eum Epicuro quiescere, hominis naturam eum Stoicis vincere, eum Cynicis excedere.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 85:1)
Hodie tam felix et tam dives es, ut victo victores invideant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 58:2)
Si vero regnum quoque suum tuto relinqui apud eum potuit reponique eo, unde deciderat, ingenti incremento surgit laus eius, qui contentus fuit ex rege victo nihil praeter gloriam sumere.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 128:1)
Nullum ornamentum principis fastigio dignius pulchriusque est quam illa corona ob cives servatos, non hostilia arma detracta victis, non currus barbarorum sanguine cruenti, non parta bello spolia.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 151:2)
constitui enim vincere dolorem tuum, non circumscribere.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 16:2)
Quid Diomeden aliosque, quos Troianum bellum victos simul victoresque per alienas terras dissipavit ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 41:2)
Ubicumque vicit Romanus, habitat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION