라틴어 문장 검색

Ad haec, amator quilibet ad omnia tardus reperitur et piger, nisi sint talia quae ad usum pertinere videantur amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 17:1)
Sed nec ipsi Deo tales filii creduntur accepti, sicut evidenter videtur nos sacra scriptura docere, quae dicit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:13)
Nam etsi tanto carnis ardore vexeris, ut corporis continentia nimis res videatur difficilis, si [merito] mihi volueris consulenti parere, et continentiae carnis sine mora et pudicitiae tibi facilis erit amplexus, et carnis voluptatem sine magna poteris difficultate repellere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:3)
nam sine largitate omnis in homine virtus mortua videtur et laudis infructuosa iacere, Iacobi apostoli auctoritate testante:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:8)
Alia quoque ratio evidenter videtur arguere amantes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:1)
Sed etsi mulieri substantiam largitus fueris infinitam, si tantum in soliti muneris te viderit praesentatione remissum vel ad inopiam te iam devenire cognoverit, incognitum te quasi alienigenam reputabit et in omnibus sibi eris taediosus atque nocivus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:8)
et hoc ideo quia nulla reperitur femina dives, sicut nec ebrio unquam satis potasse videtur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:15)
Et multa convicinarum [et] mulierum inopia et earum inordinata paupertas sibi videtur opulentia affluens et abundans copia rerum, unde muliebrem tantummodo sexum proverbium antiquum voluisse credimus sine omni exceptione notare quod ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 28:3)
Nam illud proverbium antiquum omni videtur exceptione carere in feminis, scilicet:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:8)
Sed ad modicum satis et levis occasionis verbum, immo quandoque pro nihilo, cuiuslibet mulieris accenditur ira, et in immensum eius superbia crescit, nec unquam recolere possum quod aliquis feminam potuerit quamcunque videre, quae suam noverit superbiam cohibere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 36:4)
Praeterea omnis mulier alias contemptui videtur habere, quod ex sola constat superbia provenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 37:1)
Saepe etiam mulieres videmus plurimas, quae propter aviditatem loquendi solitariae commorantes intra se ipsas ad verba moventur et expressa voce loquuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 41:3)
Nec potuit usque ad haec tempora femina inveniri quae aliquid sibi in secreto positum reservaret occultum, quamvis illud sit magnum, vel inde videatur alicui mortis interitus evenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:3)
Quidquid enim secretum alicuius fidei mulieris iniungitur, eius penitus videtur urere intrinseca, nisi primitus iniuncta sibi damnose secreta revelet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:4)
Videas ergo qualis sit mulier reputanda, quae in rerum felicitate posita et honorabili amico vel optimo [est] honorata marito alterius appetit voluptatibus commisceri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION