라틴어 문장 검색

Quando ergo quisque, cum reprehendi coeperit, causam convertit in fatum et ideo se culpari non vult, quia fato se dicit coactum fecisse id quod arguitur, redeat ad se ipsum, servet hoc in suis, non castiget servum furem, non de contumelioso filio conqueratur, vicino inprobo non minetur.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:1)
vel 'fatis' pro malis, ut nate Iliacis exercite fatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 327)
nec pater omnipotens notandum quod hic Iovem a fatis separat, cum alibi iungat, ut sic fata deum rex sortitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3981)
nam et in primo de ira Iunonis ait acti fatis maria omnia circum, et iterum in primo fatorum arcana se dixit moturum, non suam voluntatem ostensurum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 811)
sev fatis italum castra obsidione tenentur sive [malo] fato Italorum obsidentur castra Troiana, sive Troiani malo errore et sinistris monitis ad Italiam venerunt, neminem absolvo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1091)
inexorabile fatum alibi "Fortuna omnipotens et in- eluctabile fatum".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4911)
invisum fatis genvisti si natus ex diis, invisus est fatis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3241)
cura, quae tibi nunc est, si stante Troia fuisset, armari filium tuum mihi per fata licuisset, propter rationem scilicet condicionalis fati, et vitam Priami et regna Troiae tam Iuppiter quam fata servassent, cum hoc decreti condicio contineret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69623)
nam fatum voluntatem legimus, ut fatis Iunonis iniquae, id est voluntate, ut hic intellegamus, agebantur fatis Iunonis, id est voluntate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 326)
sed nec esse rei in seipsa est fatum, ut dicunt mathematici, sed potius regulatum a fato;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 18:2)
Quamquam ita sit, inquit, ut ratione quadam necessaria et principali coacta atque conexa sint fato omnia, ingenia tamen ipsa mentium nostrarum proinde sunt fato obnoxia, ut proprietas eorum est ipsa et qualitas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 8:1)
Quis terram coeli patitur deus, omnia cursus Aeterni secreta tenens, mundique futuri Conscius, ac populis sese proferre paratus, Contactusque ferens hominum, magnusque potensque, Sive canit fatum, seu, quod iubet ille canendo, Fit fatum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:8)
est et alter sensus latens, ut speret se reginam contra exulum fata posse aliquid, si Minervae numen inferius valuit contra fata victorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3910)
quis talia demens deest 'nisi', ut sit 'nisi demens'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1073)
fortuna omnipotens et ineluctabile fatum secundum stoicos locutus est, qui nasci et mori fatis dant, media omnia fortunae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3341)

SEARCH

MENU NAVIGATION