라틴어 문장 검색

Patre defuncto diu cunctatus an duplum donatiuum militi offerret, numquam iactare dubitauit relictum se participem imperii, sed fraudem testamento adhibitam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 3:1)
Expeditiones partim sponte suscepit, partim necessario:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 6장 1:1)
addidit et quartum stipendium militi aureos ternos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 3:2)
ac ne qua religio deum impune contaminaretur, monimentum, quod libertus eius e lapidibus templo Capitolini Iouis destinatis filio extruxerat, diruit per milites ossaque et reliquias quae inerant mari mersit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 5:1)
satisque constat duos solos e notioribus uenia donatos, tribunum laticlauium et centurionem, qui se, quo facilius expertes culpae ostenderent, impudicos probauerant et ob id neque apud ducem neque apud milites ullius momenti esse potuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 5:3)
Exhaustus operum ac munerum inpensis stipendioque, quod adiecerat, temptauit quidem ad releuandos castrenses sumptus numerum militum deminuere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 12장 1:1)
laboris impatiens pedibus per urbem non temere ambulauit, in expeditione et agmine equo rarius, lectica assidue uectus est armorum nullo, sagittarum uel praecipuo studio tenebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 19장 1:1)
Occisum eum populus indifferenter, miles grauissime tulit statimque Diuum appellare conatus est, paratus et ulcisci, nisi duces defuissent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 1:1)
Inter haec Alexander ad conducendum ex Peloponneso militem Cleandro cum pecunia misso Lyciae Pamphyliaeque rebus conpositis ad urbem Celaenas exercitum admovit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 1:1)
Nec quicquam illi minus quam multitudo militum defuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 12:1)
"Obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare pugnam non duces magis quam milites callent."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:12)
"argentum istud atque aurum ad conducendum militem mitte."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:18)
cui praeceptum est a rege, ut omnes peregrinos milites, in quis plurimum habebat spei, a Pharnabazo acciperet, opera eorum usurus in bello.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 1:2)
Ergo Alexandro in acie miles non defuit, Dareus, tantae multitudinis rex, loci, in quo pugnavit, angustiis redactus est ad paucitatem, quam in hoste contempserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 31:2)
quippe post tertium diem, quam in hoc statu fuerat, in conspectum militum venit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION