라틴어 문장 검색

ergo et hi numeri sint cogniti et genus illud tertium explicetur quale sit, numerosae et aptae orationis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 2:1)
sed habet nomen invidiam, cum in oratione iudiciali et forensi numerus Latine, Graece ῥυθμόσ inesse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 1:1)
Nimis enim insidiarum ad capiendas auris adhiberi videtur, si etiam in dicendo numeri ab oratore quaeruntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 1:2)
hic enim invidiosus numerus nihil adfert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa sententia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 1:6)
is igitur versum in oratione vetat esse, numerum iubet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 3:5)
nec vero multitudo pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud quod offendit aut curat aut in quo offendit intellegit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 4:4)
nam qui Isocratem maxime mirantur, hoc in eius summis laudibus ferunt, quod verbis solutis numeros primum adiunxerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 1:4)
Cum enim videret oratores cum severitate audiri, poetas autem cum voluptate, tum dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uteretur, cum iucunditatis causa turn ut varietas occurreret satietati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 1:5)
Est enim, ut in transferendis faciendisque verbis tranquillior sic in ipsis numeris sedatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:2)
Quin etiam se ipse tantum quantum aetate procedebat - prope enim centum confecit annos - relaxabat a nimia necessitate numerorum, quod declarat in eo libro quem ad Philippum Macedonem scripsit, cum iam admodum esset senex;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:5)
in quo dicit sese minus iam servire numeris quam solitus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:6)
Quaeri enim potest, qui sit orationis numerus et ubi sit positus et natus ex quo, et is unusne sit an duo an plures quaque ratione componatur et ad quam rem et quando et quo loco et quem ad modum adhibitus aliquid voluptatis adferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 3:3)
deinde, quod dicitur in oratione numerosum, id utrum numero solum efficiatur, an etiam vel compositione quadam vel genere verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장 1:1)
quibusdam enim non videtur, quia nihil insit in ea certi ut in versibus, et quod ipsi, qui adfirment esse eos numeros, rationem cur sint non queant reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장2)
quamquam id quidem finitimum est numero, quia per se plerumque perfectum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION