라틴어 문장 검색

nam si in te aegrotant artes antiquae tuae, [sin immutare vis ingenium moribus] [aut si demutant mores ingenium tuom neque eos antiquos servas, ast captas novos] omnibus amicis morbum tu incuties gravem, ut te videre audireque aegroti sient.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 267)
Qui bono sunt genere nati, sunt ingenio malo, suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio improbant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 427)
Vix enim alicuius industria sapientis agnoscitur, quid gerat interius dolus fallentis amicae, quia tantis novit artibus suas fraudes et ingenio colorare, quod vix unquam posset istud fidelis amatoris ingenio deprehendi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:8)
ac simul inter eiusmodi orationem crebris et ingentibus poculis ingenium omne ingurgitabat, fomitem esse quendam dicens et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 4:2)
si quid est ingenii in me, quod sit exiguum, et, quo ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia comparavi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 20:2)
Washingtonii ingenium ab Aristotelis, Baconii, Angli doctissimi, et Newtonii illustrissimi ingeniis haud multum abludebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.73)
Frugalitatem exigit philosophia, non poenam, potest autem esse non incompta frugalitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 5:2)
'Me vero' inquit 'et sermo iste infinita voluptate adfecisset, atque id ipsum delectat, quod vos, viri optimi et temporum nostrorum oratores, non forensibus tantum negotiis et declamatorio studio ingenia vestra exercetis, sed eius modi etiam disputationes adsumitis, quae et ingenium alunt et eruditionis ac litterarum iucundissimum oblectamentum cum vobis, qui ista disputatis, adferunt, tum etiam iis, ad quorum auris pervenerint.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 14장 3:1)
Bene posset philosophus suo facere naturali ingenio et artificiali, secreta etiam naturae rimando, quod mulier solo fecit naturali ingenio.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 107:4)
sed quoniam et ingenium suppeditat (dico me hercule ut sentio) et amor quo et meum ingenium incitatur, perge, ut facis, et scribe quantum potes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 14:3)
egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus, multique praeterea, qui, cum ingenio sibi auctore dignitatem peperissent, perfecerunt ut in respondendo iure auctoritate plus etiam quam ipso ingenio valerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 198:3)
Omnes illi, qui opera ingenii tui laudant, qui describunt, quibus, eum fortuna tua opus non sit, ingenio opus est, custodes animi tui sunt.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 33:5)
Et cave ne vincaris ab uxore tua, sicut uxor Serve vicit virum suum ingenio suo qui fortissimus (erat) virorum in gente sua, et uxor sua superavit eum ingenio suo.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 13. Quinti sapientis prima historia: Balneator 1:41)
Nam neque ullum ingenium tantum extitisse dicebat, ut, quem res nulla fugeret, quisquam aliquando fuisset, neque cuncta ingenia conlata in unum tantum posse uno tempore providere, ut omnia complecterentur sine rerum usu ac vetustate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 3:2)
Omnes enim, sive artis sunt loci sive ingeni cuiusdam ac prudentiae, qui modo insunt in ea re, de qua scribimus, anquirentibus nobis omnique acie ingeni contemplantibus ostendunt se et occurrunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 151:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION