라틴어 문장 검색

hanc frequentiorem repetitionem vocant, quae fit ex permixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistola ad Brutum, ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, et redierim per Cn.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 195:1)
at quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 212:1)
cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 213:1)
quod etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror, eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 223:2)
magnae veteribus curae fuit gratiam dicendi et paribus et contrariis acquirere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 228:1)
nam per se frigida et inanis adfectatio, cum in acres incidit sensus, innatam gratiam videtur habere non arcessitam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 228:4)
non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebutii impudentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae, ἰσόκωλον, ὁμοιόπτωτον, ὁμοιοτέλευτον. accedit et ex illa figura gratia, qua nomina dixi mutatis casibus repeti:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 234:3)
est et in nominibus ex diverso collocatis sua gratia:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 240:3)
perdidisset enim gratiam, quae eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset fidem quoque.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 274:2)
solebat Afer Domitius traiicere clausulas verba tantum asperandae compositionis gratia et maxime prooemiis, ut pro Cloatilla, gratias continuo, et pro Laelia, eis utrisque apud te Laelia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 288:1)
Ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia varietatis adiutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 300:1)
atque is optime componet, qui hoc non solum componendi gratia facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 317:1)
quamlibet sit enim composita ipsa, gratiam perdet, si ad rupta via venerimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 320:3)
sed neque longioribus, quam oportet, hyperbatis compositioni serviamus ne, quae eius rei gratia fecerimus, propter eam fecisse videamur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 401:3)
et certe nullum aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 401:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION