라틴어 문장 검색

Caeli quoque nubila vexant excutiuntque feri rutilos concursibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:13)
neque enim minor ignis in ipso est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 52:2)
sed tibi iuro per patrios ignes, si me modo fata remittant, ante reversurum, quam luna bis impleat orbem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 52:7)
caret ignibus aether, caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 59:4)
Hic patrio de more Iovi cum sacra parassent, ut vetus accensis incanduit ignibus ara, serpere caeruleum Danai videre draconem in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 4:4)
Ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant, cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 25:3)
cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen depressitque duos, Brotean et Orion:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 29:2)
Correpti rapida, veluti seges arida, flamma arserunt crines, et vulnere sanguis inustus terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva cum faber eduxit, lacubus demittit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:2)
Saucius hirsutis avidum de crinibus ignem excutit inque umeros limen tellure revulsum tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, ipsa facit gravitas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:4)
Te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato insequitur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 32:4)
Ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque in Danaas classes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:17)
Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque sustinuit totiens, unam non sustinet iram, invictumque virum vicit dolor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 33:2)
Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem combiberat tracta atque comis antistita Phoebi non profecturas tendebat ad aethera palmas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 38:1)
At non impositos supremis ignibus artus sustinuit spectare parens, sed crine soluto, sicut erat, magni genibus procumbere non est dedignata Iovis lacrimisque has addere voces:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 52:4)
"Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem), diva tamen veni, non ut delubra diesque des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION