라틴어 문장 검색

Quam miserum auxilium est, ubi nocet quod sustinet!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 66)
Qui pote nocere, timetur cum etiam non adest.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 632)
Qui venit ut noceat, semper meditatus venit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 638)
Quamvis acerbus, qui monet, nulli nocet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 648)
Ridiculum est odio nocentis innocentiam perdere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 652)
Socius fit culpae, quisquis nocentem levat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 731)
Unum gestit interdum, ne ignorata damnetur Quid hic deperit legibus in suo regno dominantibus, si audiatur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 2:3)
Quid enim iniquius, quam ut oderint homines quod ignorant, etiam si res meretur odium?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 4:3)
Cum ergo propterea oderunt homines, quia ignorant quale sit quod oderunt, cur non liceat eiusmodi illud esse, quod non debeant odisse?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 5:2)
Amant ignorare, cum alii gaudeant cognovisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 8:4)
Non potes dementiam dicere, qui revinceris ignorare.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 12:10)
Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis aliter tractamur quam pares nostri, id est ceteri nocentes, cum eiusdem noxae eadem tractatio deberet intervenire?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 1:1)
quando, si de aliquo nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae vel sacrilegi vel incesti vel publici hostis, ut de nostris elogiis loquar, contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 4:1)
Negat inquirendos ut innocentes, et mandat puniendos ut nocentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 7:3)
Damnatis itaque oblatum quem nemo voluit requisitum, qui, puto, iam non ideo meruit poenam, quia nocens est, sed quia non requirendus inventus est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION