라틴어 문장 검색

quis enim potest, cum existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numen horrere et si quid adversi acciderit, quod cui non accidit, extimescere ne id iure evenerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 162:7)
iam vero praetores quo animo in me fuerint vos existimare potuistis, cum L. Caecilius privatim me suis omnibus copiis studuerit sustentare, publice promulgarit de mea salute cum conlegis paene omnibus, direptoribus autem bonorum meorum in ius adeundi potestatem non fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장1)
mecum leges, mecum quaestiones, mecum iura magistratuum, mecum senatus auctoritas, mecum libertas, mecum etiam frugum ubertas, mecum deorum et hominum sanctitates omnes et religiones afuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 14장 1:5)
is a vobis, iudices, hoc postulat ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, quoniamque ei pecuniae vita Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:4)
Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa indigna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장 1:4)
hanc condicionem misero ferunt ut optet utrum malit cervices T. Roscio dare an insutus in culleum per summum dedecus vitam amittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 1:4)
pro quo mori ipsum, si res postularet, iura divina atque humana cogebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 3:6)
nemo enim putabat quemquam esse qui, cum omnia divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuisset, propterea quod qui tantum facinus commiserunt non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 2:2)
tametsi statim vicisse debeo, tamen de meo iure decedam et tibi quod in alia causa non concederem in hac concedam fretus huius innocentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장2)
o vitam honestam atque eius modi ut libentibus animis ad eius testimonium vestrum ius iurandum accommodetis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 4:5)
Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque integrum quod non eius scelus atque perfidia violarit et imminuerit, virum optimum esse eum iudicatote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 1:3)
quem etiam si metuimus, ius offici laedimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 1:8)
sin autem constat contra omnis non modo veteres leges verum etiam novas occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut qua lege venierint quaero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 3:9)
quae ad huius vitae casum causamque pertinent et quid hic pro se dici velit et qua condicione contentus sit iam in extrema oratione nostra, iudices, audietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 3:4)
tametsi meo iure possum, si quid in hac parte mihi non placeat, vituperare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION