라틴어 문장 검색

Quibus eorum, qui in defectione perseveraverant, urbes agrosque iussit attribui.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 2:3)
Nec Macedonum haec erat culpa - nemo enim illorum quicquam ex patrio more labare sustinuit - sed Graecorum, qui professionem honestarum artium malis conruperant moribus, Agis quidem Argivus, pessimorum carminum post Choerilum conditor, et ex Sicilia Cleo, hic quidem non ingenii solum, sed etiam nationis vitio adulator, et cetera urbium suarum purgamenta, quae propinquis etiam maximorumque exercituum ducibus a rege inserebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 9:1)
Illi, qui in urbibus publicis muneribus degunt, siderum motus scite spectare dicuntur et futura praedicere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 38:1)
Ipse Cratero cum phalange iusso sequi equitatum ac levem armaturam eduxit eosque, qui occurrerunt, levi proelio in urbem proximam conpulit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 5:1)
itaque, ut principio terrorem incuteret genti nondum arma Macedonum expertae, praecipit, ne cui parceretur, munimentis urbis, quam obsidebat, incensis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 6:2)
Inde domita ignobili gente ad Nysam urbem pervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 8:1)
Et ex urbe primum canum latratus, deinde etiam hominum fremitus auditus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 11:1)
Tunc et oppidani hostem et Macedones ad urbem ipsos venisse cognoscunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 11:2)
Sita est urbs sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 14:2)
Ptolomaeus plurimas urbes, Alexander maximas cepit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 25:1)
Superato deinde Choaspe amne Coenon in obsidione urbis opulentae - Beiram incolae vocant - reliquit, ipse ad Mazagas venit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 26:1)
Nuper Assacano, cuius regnum fuerat, demortuo regioni urbique praeerat mater eius Cleophis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 26:2)
XXXVIII milia peditum tuebantur urbem non situ solum, sed etiam opere munitam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 27:1)
Nam qua spectat orientem, cingitur amne torrenti, qui praeruptis utrimque ripis aditum ad urbem inpedit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 27:2)
XXXV stadium murus urbem conplectitur, cuius ima saxo, superiora crudo latere sunt structa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION