라틴어 문장 검색

Et post nonnulla, quibus de celebrando per orbem totum uno uero pascha loquitur:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:18)
Sospes enim ueniens supremo ex orbe Britanni, Per uarias gentes, per freta, perque uias, Urbem Romuleam uidit, templumque uerendum Aspexit Petri mystica dona gerens.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:6)
Uilfridus hic magnus requiescit corpore praesul, Hanc Domino qui aulam ductus pietatis amore Fecit, et eximio sacrauit nomine Petri, Cui claues caeli Christus dedit arbiter orbis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 7:8)
Et cum haec dies in sabbatum forte inciderit, tolleret unusquisque agnum per familias et domus suas, et immolaret eum ad uesperam, id est praepararent omnes ecclesiae per orbem, quae unam catholicam faciunt, panem et uinum in mysterium carnis et sanguinis agni inmaculati, qui abstulit peccata mundi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 4:2)
ut uidelicet primo sol longiorem nocte faciat diem, deinde luna plenum suae lucis orbem mundo praesentet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 7:7)
Et quidem scimus, quia neque apostoli omnes uno eodemque sunt modo adtonsi, neque nunc ecclesia catholica, sicut una fide, spe, et caritate in Deum consentit, ita etiam una atque indissimili totum per orbem tonsurae sibi forma congruit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:1)
circa horam diei tertiam, ita ut pene totus orbis solis quasi nigerrimo et horrendo scuto uideretur esse coopertus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]8)
Cum libet, haec tristi depellit nubila caelo, Cum libet, aestivo convocat orbe nives.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 226)
Versatur celeri Fors levis orbe rotae.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 536)
Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto, Neve cubet laxo pectus aperta sinu, Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem Ne trahat et mensae ducat in orbe notas.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 612)
nec tibi malueris, totum quaecumque per orbem fortis arat ualido rusticus arua boue, nec tibi, gemmarum quidquid felicibus Indis nascitur, Eoi qua maris unda rubet.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 211)
non ego uos, ut sint bella canenda, colo, nec refero Solisque uias et qualis, ubi orbem compleuit, uersis Luna recurrit equis.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 411)
At si, pro dulci reditu quaecumque uouentur, audiat auersa non meus aure deus, nec me regna iuuant nec Lydius aurifer amnis nec quas terrarum sustinet orbis opes.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 312)
Alter dicat opus magni mirabile mundi, qualis in immenso desederit aere tellus, qualis et in curuum pontus confluxerit orbem, et uagus, e terris qua surgere nititur, aer, huic et contextus passim fluat igneus aether, pendentique super claudantur ut omnia caelo;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae7)
Nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue, iusta pari premitur ueluti cum pondere libra, prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa, qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque, instabilis natat alterno depressior orbe.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae14)

SEARCH

MENU NAVIGATION