라틴어 문장 검색

quos metus post captas Syracusas dediderat, ut victi a victore leges acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 597:4)
Numidae cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantis suos viderunt, fugae tantum parumper comites facti, postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitatis proxumas dilapsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 613:3)
pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 53:2)
instructis utrimque exercitibus in eius pugnae casum in qua urbs Roma victori praemium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbavit ut vix armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore quam hostium metu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 142:1)
nec ulla facta est transitio, metu magis eos quam fide continente, quia maiora in defectione deliquerant quam quibus ignosci posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 160:1)
nihilo minor fama apud hostis Scipionis erat quam apud civis sociosque, et divinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferens metum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 283:1)
Itaque quia primo vere moturus exercitum in Graeciam erat, ut Illyrios finitumasque eis urbes ab tergo metu quietas Macedonia haberet, expeditionem subitam in Oricinorum atque Apolloniatium fines fecit, egressosque Apolloniatas cum magno terrore ac pavore compulit intra muros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 351:2)
neque aliud tempus belli fuit quo Carthaginienses Romanique pariter variis casibus immixti magis in ancipiti spe ac metu fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 511:1)
ita aequante fortuna suspensa omnia utrisque erant, integra spe, integro metu, velut illo tempore primum bellum inciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 519:1)
tunc turbatis defensoribus metu et moenia capta, et porta intus forisque pariter refringi coepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 652:1)
venisse enim eos in populi Romani potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit exterasque gentis fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas servitio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 691:1)
qui fugati metu inde afuerint, omnis in urbes, in agros suos reductos arare, serere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 60:1)
dum alii trepidi cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa, et vincente pudorem metu terga dabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 195:1)
metapontini, postquam ad constitutam non venerat diem, remissi, ut cunctantem hortarentur, ac repente conprehensi, metu gravioris quaestionis detegunt insidias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 264:1)
eo metu conpressi Etrusci quieverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 338:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION