라틴어 문장 검색

vitandus tamen error erit, ne traduce carnis transfundi in subolem credatur fons animarum sanguinis exemplo, cui texta propagine vena est.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3299)
inde secunda redit generatio et inde lavatur naturae inluvies, iterumque renaseimur intus perfusi, ut veterem splendens anima exuat Adam.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3303)
suspice quapropter solum inculpabile numen, virtutem 1 Patris et Christi, et iam desine nostrae invidiam conflare animae, quod sit Deus aut quod portio parva Dei, cum Christo abscidere quidquam et resecare Deo partem vel carpere tantum numen non liceat, plenum sibi semper et in se.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3312)
quod generosa potest anima, lucis et aetheris indigena, solvere dignius obsequium, quam data munera si recinat artificem modulata suum?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum7)
nos igitur tua, sancte, manus caespite conposuit madido, effigiem meditata suam, utque foret rata materies flavit et indidit ore animam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum26)
credo equidem, neque vana fides, corpora vivere more animae;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum56)
hic pastus .animae est saporque verus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum10)
sed nos tu gemino fovens paratu artus atque animas utroque pastu confirmas, Pater, ac vigore conples.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum11)
fessos ille vocat per freta saeculi discissis populum turbinibus regens, iactatasque animas mille laboribus iustorum in patriam scandere praecipit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae33)
felices animae prata per herbida concentu pariles suave sonantibus hymnorum modulis dulce canunt melos, calcant et pedibus lilia candidis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae36)
Deus, ignee fons animarum, duo qui socians elementa, vivum simul ac moribundum, hominem, Pater, effigiasti, tua sunt, tua, rector, utraque, tibi copula iungitur horum, tibi dum vegetata cohaerent et spiritus et caro servit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti1)
humus excipit arida corpus, animae rapit aura liquorem;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti3)
quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta iacebant, volucres rapientur in auras, animas comitata priores.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti10)
animae fuit haec domus olim factoris 1 ab ore creatae;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti34)
Deus, atque reformas, quanam regione iubebis animam requiescere puram?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti41)

SEARCH

MENU NAVIGATION