라틴어 문장 검색

copia vincamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 202:9)
neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque vincimur solo et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut optime possumus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 204:1)
Igitur ii milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장10)
Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장5)
At hi contra, ignavissumi homines, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장6)
Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장20)
Haec illis volventibus tandem vicit fortuna rei publicae.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 41장3)
Quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장15)
capta urbe nihil fit reliqui victis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장8)
Si vincimus, omnia nobis tuta erunt:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장12)
Ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cuius in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus, quascumque urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 5장5)
Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptauit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 9장8)
Postremo, quod difficillimum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장5)
Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiuerunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장8)
Vicit tamen in senatu pars illa, quae vero pretium aut gratiam anteferebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION