라틴어 문장 검색

Πατρὸς ἔχοντα νόον καὶ ἐπίφρονα βουλήν· unde nos quoque Ianum patrem vocamus, solem sub hac appellatione venerantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 42:2)
Apollo Χρυσοκόμας cognominatur a fulgore radiorum, quas vocant comas aureas solis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 47:1)
Haec insula ideo Delos vocatur, quia ortus et quasi partus luminum omnia facit δῆλα, id est aperta clarescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 56:2)
Ideo autem his duobus signis quae portae solis vocantur, Cancro et Capricorno, haec nomina contigerunt, quod Cancer animal retro atque oblique cedit, eademque ratione sol in eo signo obliquum, ut solet, incipit agere retrogressum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 63:1)
ἀπόλλωνα Διδυμαῖον vocant, quod geminam speciem sui numinis praefert ipse inluminando formandoque lunam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 64:1)
ἀπόλλωνα Δέλφιον vocant, quod quae obscura sunt claritudine lucis ostendit, ἐκ τοῦ δηλοῦν ἀφάνῆ, aut, ut Numenio placet, quasi unum et solum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 65:1)
Ait enim prisca Graecorum lingua δέλφον unum vocari:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 65:2)
Apud Lacedaemonios etiam in sacris quae Apollini celebrant, Hyacinthia vocantes, hedera coronantur Bacchico ritu.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 2:1)
mundus autem vocatur caelum, quod appellant Iovem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 15:2)
Idem versus Orpheici Εὐβουλῆα vocantes boni consilii hunc deum praestitem monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 17:1)
Huius versus auctoritas fundatur oraculo Apollinis Clarii, in quo aliud quoque nomen soli adicitur, qui in isdem sacris versibus inter cetera vocatur Ἰαώ:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 19:1)
nam consultus Apollo Clarius, quis deorum habendus sit qui vocatur Ἰαὼ, ita effatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 19:2)
Accitani etiam, Hispana gens, simulachrum Martis radiis ornatum maxima religione celebrant, Neton vocantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 5:1)
In summa pronuntiandum est effectum solis, de quo fervor animorum, de quo calor sanguinis excitatur, Martem vocari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 6:4)
Ex his clarum superum et caeruleum inferum vocant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION