라틴어 문장 검색

consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane ut nummo, cui publica forma est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 224:1)
sed illa mutari vetat religio et consecratis utendum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 261:1)
nam etiamsi potest videri nihil peccare, qui utitur iis verbis, quae summi auctores tradiderunt, multum tamen refert non solum, quid dixerint, sed etiam quid persuaserint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 262:2)
nam k quidem in nullis verbis utendum puto, nisi quae significant, etiam ut sola ponatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 276:1)
diutius duravit, ut e et i iungendis eadem ratione qua Graeci ει uterentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 281:1)
nam in iis, quae proximam ultima litteram e habebunt et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur e gemina, qualia sunt haec aurei, argentei et his similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 282:2)
in iisdem plurali numero e utebantur, hi Syllae, Galbae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 285:1)
in quo pueris nobis ad pinguem sane sonum qu et oi utebantur, tantum ut ab illo qui distingueretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 293:2)
esse tamen flexum quendam, quo distinguantur ab iis, in quibus poeta persona sua utetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 305:2)
nam qui omnes etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 321:1)
et eius sectae, quae aliis severissima aliis asperrima videtur, principes in hac fuere sententia, ut existimarent sapientium aliquos nonnullam operam his studiis accommodaturos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 346:2)
cuius cum se imperitum Themistocles confessus esset ut verbis Ciceronis utar, est indoctior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 350:2)
atqui in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et collocationis et vocis (ut eodem utar verbo) modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 356:1)
nam et syllogismo, si res poscet, utetur et certe enthymemate, qui rhetoricus est syllogismus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 369:1)
curabit etiam, ne extremae syllabae intercidant, ut par sibi sermo sit, ut, quotiens exclamandum erit, lateris conatus sit ille non capitis, ut gestus ad vocem, vultus ad gestum accommodetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 389:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION