라틴어 문장 검색

aversari enim omnes opiniones licet, cum auctor pugnae recentibus spoliis in sacra sede positis, Iovem prope ipsum, cui vota erant, Romulumque intuens, haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum consulem scripserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 222:2)
quae vaniora ad populum ipso auctore fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 227:1)
ceterum in tam discrepanti editione et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 244:2)
sunt qui male pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 280:2)
et argumento est, quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 314:2)
Volscorum res super acceptam in Algido cladem pertinaci certamine inter pacis bellique auctores in iurgia et seditiones versa:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 319:1)
degressus deinde ipse cum paucis speculatum cum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Volscorum deserta esse, laetus ab tumulo suos devocat et in castra Romana penetrat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 422:2)
Spurillium fecit, quos et pro centurionibus sibi praefecerant Tempanio auctore equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 447:4)
et novos hostes Labicanos consilia cum veteribus iungere haud incertis auctoribus Romam est allatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 487:2)
auctores fuisse tam liberi populo suffragii Icilios accipio, ex familia infestissima patribus tres in eum annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum molem avidissimo ad ea populo ostentantes, cum adfirmassent nihil se moturos si ne quaestoriis quidem comitiis, quae sola promiscua plebei patribusque reliquisset senatus, satis animi populo esset ad id quod tam diu vellent et per leges liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 594:1)
consules ambo profecti sint ad arcem Carventanam, an alter ad comitia habenda substiterit, incertum diversi auctores faciunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 608:1)
cuius decreti suppressa fama est Veiis propter metum regis, qui a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum principe, non vani sermonis auctore habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 7:1)
Claudium, relictum a collegis ad tribunicias seditiones comprimendas, virum iam ab iuventa certaminibus plebeiis, quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissolvendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 21:2)
"si unquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis vestra an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum habeo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 23:2)
auctores fuere contra ius caedis impiae legatorum nostrorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION