라틴어 문장 검색

itaque in locum rei succedit tam propensa voluntas et cupida reddendi.
(세네카, 행복론, Liber VII 82:2)
Quod si animus sine re ad referendam gratiam non valet, nemo adversus deos gratus est, in quos voluntas sola confertur.
(세네카, 행복론, Liber VII 82:3)
Nam quemadmodum ille, si enixam et sedulam operam transire pro irrita patitur, cui gratia referatur, indignus est, ita tu ingratus es, nisi ei, qui voluntatem bonam in solutum accipit, eo libentius debes, quia dimittens.
(세네카, 행복론, Liber VII 87:2)
Sed quamvis hoc ita sit et ex eo tempore omnia mihi in illum libera sint, ex quo corrumpendo fas omne, ut nihil in eum nefas esset, effecerit, illum mihi servandum modum credam, ut, si beneficium illi meum neque vires maiores daturum est in exitium commune nec confirmaturum, quas habet, id autem erit, quod illi reddi sine pernicie publica possit, red- dam.
(세네카, 행복론, Liber VII 106:1)
tertio loco quaeremus, quomodo ad hanc virtutem per- ducatur animus, quomodo confirmet eam et usu suam faciat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 15:6)
Voluntas oportet ante saeviendi quam causa deficiat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:1)
Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
Virtus est ad vindictam necessitate trahi, non voluntate venire.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:12)
De alio fratre, cuius incerta posset voluntas videri, omnia haec in dubio ponerem et dicerem :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 27:1)
Iam te omni confirmavit modo, iam omnia exempla, quibus ad animi aequitatem compellereris, tenacissima memoria rettulit, iam omnium praecepta sapientum assueta sibi facundia explicuit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 82:2)
Nam si coepit ferre transversos, difficilis ad salutem recursus est, quoniam nihil rationis est, ubi semel adfectus inductus est ius- que illi aliquod voluntate nostra datum est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 44:2)
Irascitur veritati ipsi, si contra voluntatem suam apparuit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 115:3)
nam speciem capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et vindicari debere, non est eius impetus, qui sine voluntate nostra concitatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 5:2)
Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus aspernatio ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:4)
ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et iudicio pergentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION