라틴어 문장 검색

Super durum locum et renitentem ex altera parte intendi manus, altera brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os excidit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 17장6)
Super mendam tantummodo intendi debent, qui vel in priorem vel in posteriorem partem exciderunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 19장3)
In ceteris vero casibus, ubi ossa per vim paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장33)
24 In digitis nihil ultra fieri debet quam quod in iis, qui sunt in manu, positum est (19). Potest tamen conditus articulus medius aut summus canaliculo aliquo contineri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 24장1)
Verum ne digitus quidem, in quo minimum ut malum, sic etiam periculum est, reponi debet, aut in inflammatione aut postea, cum iam vetus res est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장10)
nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장17)
Quod si morbos haec [causae] facerent, quae ubique eadem essent, eadem remedia quoque ubique esse debuisse.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 30:2)
ita mortui demum praecordia et uiscus omne in conspectum latrocinantis medici dari utique necesse est tale, quale mortui sit, non quale uiui fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 42:4)
Quamuis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam controuersiam recipiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 54:1)
si, ut ei, qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empericus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 63:4)
Ob quae conicio eum, qui propria non nouit, communia tantum debere intueri;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 73:2)
Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere, instrui uero ab euidentibus causis, obscuris omnibus non ab cogitatione artificis sed ab ipsa arte reiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 74:1)
nam positum et ordinem nosse debent, quae cadauer melius quam uiuus et uulneratus homo repraesenta[n]t.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 74:3)
SANVS homo, qui et bene ualet et suae spontis est, nullis obligare se legibus debet, ac neque medico neque iatroalipta egere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 1:1)
qui parum, quiescere debet, et si mane surgendi necessitas fuit, redormire;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION