라틴어 문장 검색

portum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt imponendos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 597:2)
consul deditos in campestres agros deduxit, praesidiaque montibus imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 614:1)
tribuni militum tertiae legionis pabulum lignaque proicere iubent, centurionibus imperant ut graviores aetate milites binos in ea iumenta ex quibus onera deiecta erant imponant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 30:1)
confestim et quos binos oneraria in iumenta imposuerant secuti, et consul cum toto agmine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 38:2)
Rex tamen Histrorum temulentus ex convivio, raptim a suis in equum impositus, fugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 42:2)
quippe Euphranorem, praefectum a me impositum, ita occiderunt ut mors poenarum eius levissima fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 441:2)
scilicet ut, quod nunc vos facere queror, urbes occuparem, arcibus imponerem praesidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 444:2)
eam arcem supra capita finitimarum civitatium impositam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 448:5)
Carthaginiensium opes fregisse sese, et cervicibus eorum praepotentem finitimum regem imposuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 533:1)
modum imponere secundis rebus nec nimis credere serenitati praesentis fortunae, prudentis hominis et merito felicis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 679:1)
ita praeteritis silentio obliteratis in futurum tamen consultum ab senatu Hispanis, quod impetrarunt, ne frumenti aestimationem magistratus Romanus haberet neve cogeret vicensimas vendere Hispanos, quanti ipse vellet, et ne praefecti in oppida sua ad pecunias cogendas imponerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 26:1)
itaque et octo navis ornatas a Brundisio senatus censuit mittendas ad C. Furium legatum Issam, qui cum praesidio duarum Issensium navium insulae praeerat - duo milia militum in eas naves sunt imposita, quae M. Raecius praetor ex senatus consulto in ea parte Italiae, quae obiecta Illyrico est, conscripsit - , et consul Hostilius Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 103:1)
saepe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu ut modum potestati censoriae imponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei privatae contentione iratum censoribus, patronum causae nancti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 173:1)
ob quae obsidibus postulatis neque exitu rei imposito in Acarnaniam inde profecti legati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 193:1)
Perseus praesidio Uscanae imposito multitudinem omnem deditorum, quae prope numero exercitum aequabat, Stuberram abducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 211:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION