라틴어 문장 검색

Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quae offerimus, et in obsecrationibus, sicut fas est et decet meminisse fratrum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장11)
Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis; non enim melior sum fratribus meis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장5)
et omne debitum regis, et quae futura sunt regi ex hoc et in totum tempus, remittantur tibi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장8)
Et respondit ei Simon et dixit ei: " Neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum, quae iniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장33)
Nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장34)
et exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장5)
Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장22)
In leges enim divinas impie agere non est facile, sed haec tempus sequens declarabit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장17)
Et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis commonitiones perlaturum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장23)
Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico; et alia vendiderat Tyri et per vicinas civitates.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장32)
Circa hoc autem tempus Anti ochus secundam profectionem paravit in Aegyptum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장1)
Sed non post multum temporis misit rex senem quendam Athe niensem, qui compelleret Iudaeos, ut se transferrent a patriis legibus et Dei legibus ne uterentur;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장1)
et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et pusillum vitae tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque maculam meae senectuti conquiram.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장25)
Nam etsi in praesenti tempore evasero eam, quae ex hominibus est, poenam, manus tamen Omnipotentis nec vivus nec defunctus effugiam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장26)
Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION