라틴어 문장 검색

nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit te bovem esse et me esse asellum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 295)
etiam mihi despondes filiam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2133)
illud facito ut memineris, convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2144)
ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus, meae me filiae daturum dotem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 31)
filiam despondi ego:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 35)
nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae, nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 316)
Cuius ducit filiam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 410)
postquam hanc rationem ventri cordique edidi, accessit animus ad meam sententiam, quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 811)
Euclionis filiam laudant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 52)
nam meo quidem animo si idem faciant ceteri opulentiores, pauperiorum filias ut indotatas ducant uxores domum, et multo fiat civitas concordior, et invidia nos minore utamur quam utimur, et illae malam rem metuant quam metuont magis, et nos minore sumptu simus quam sumus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 54)
nunc erus meus amat filiam huius Euclionis pauperis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 18)
nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem morer quin ubi accersat meam extemplo filiam ducat domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 25)
Lyconides Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes, super Euclionis filia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 71)
palamst res, scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 928)
Filiam ex te tu habes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 10119)

SEARCH

MENU NAVIGATION