라틴어 문장 검색

quoniam eius arbitrium qui possint adimant, secundam fidem praestare ne viva in potestatem Romanorum veniat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 198:2)
hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset, accipio inquit nuptiale munus, neque ingratum, si nihil maius vir uxori praestare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 199:2)
et quem ad modum, quia a me bellum coeptum est, ne quem eius paeniteret, quoad ipsi invidere dei, praestiti, ita adnitar ne quem pacis per me partae paeniteat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 411:1)
frumentum stipendiumque auxiliis, donec ab Roma legati redissent, praestarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 495:1)
quantum vel vir viro vel gens genti praestat!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 64:4)
iussique polliceri, si quid sibi ad firmandum augendumque regnum opus esse indicasset, enixe id populum Romanum merito eius praestaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 115:1)
ita raptim educti, cum universi sescentorum aegre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum numero, armis animisque praestantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 478:1)
petitum ex foedere ab Attalo est ut mille milites praestaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 528:1)
ii regem classe sua copiisque omnibus terra marique rem Romanam iuvare quaeque imperarent Romani consules, impigre atque oboedienter ad eam diem fecisse cum exposuissent, vereri dixerunt, ne id praestare ei per Antiochum regem ultra non liceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 88:2)
ad hoc et muri pars adhuc integra utraque tuta praestabat latera, nec ex longo spatio aut cedendum aut impetus faciendus erat, quae res turbare ordines solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 211:1)
nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem attinet, quid restitui ea postulantibus respondeam, nisi, quo uno modo silvae lucique caesi restitui possunt, curam impensamque sationis me praestaturum - quoniam haec inter se reges postulare et respondere placet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 446:1)
summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis uxori ac liberis - quattuor superstites habuit, mitis ac munificus amicis fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 269:1)
esse aliquam in terris gentem quae sua inpensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum nec hoc finitimis aut propinquae vicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis praestet,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 409:1)
magno opere confidere et Carthaginienses ad rebellandum ab se compelli posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 676:3)
idem ferme et Aetolorum legatus Archidamus petit ut, quae facillima et tutissima esset, quietem praestarent, spectatoresque belli fortunarum alienarum eventum sine ullo discrimine rerum suarum opperirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 568:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION