라틴어 문장 검색

certe sunt semperque fuerunt non parum multi, qui satis perite, quae essent probationibus utilia, reperirent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:2)
quanquam aliqui reperiuntur, qui ne id quidem, quod in ipsos recidere possit, evitent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 141:2)
nec mihi videntur errare qui ipsam rerum naturam stare ordine putant, quo confuso peritura sint omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 4:1)
transeat nunc idem ille, qui hoc cogitavit, ut ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 56:9)
De uno reo consilium cogitur, et etiam si qui sunt, qui invicem accusent, alterum iudicium praeferre necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 90:3)
is autem, qui hos adhibuisse et cui id factum dicitur, et scriptorem et signatores defendet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 123:3)
persuadendum enim iudici est, qui etiamsi verbis devinctus est, tamen, nisi ipsi rei accesserit, tacitus dissentiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 143:1)
nam et fere sic accidit, inventique sunt, qui has materias officiorum vocarent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 188:5)
quod qui solum viderunt, hunc statum plani et voluntatis appellarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 220:5)
sed ne perdet quidem, qui rationem loquendi primum cognoverit, tum lectione multa et idonea copiosam sibi verborum supellectilem compararit et huic adhibuerit artem collocandi, deinde haec omnia exercitatione plurima roborarit, ut semper in promptu sint et ante oculos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 29:2)
nam, qui libenter audiunt, et magis attendunt et facilius credunt, plerumque ipsa delectatione capiuntur, nonnunquam admiratione auferuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 69:2)
sine dubio enim, qui dicit expugnatam esse civitatem, complectitur omnia quaecunque talis fortuna recipit, sed in adfectus minus penetrat brevis hic velut nuntius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 130:3)
quomodo potest probare Ciceronem, qui nihil putet ex Catone Gracchisque mutandum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 216:4)
sunt etiam, qui haec non species allegoriae sed ipsa tropos dicant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 276:3)
illis non accedo qui schema esse existimant etiam, si quid nobis ipsis dicamus inexspectatum accidisse, ut Pollio, nunquam fore credidi, iudices, ut, reo Scauro, ne quid in eius iudicio valeret, precarer.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION