라틴어 문장 검색

"si paenitet, haud nocet error, paenituit Ionatham ieiunia sobria dulci conviolasse favo sceptri mellisque sapore heu male gustato, regni dum blanda voluptas oblectat iuvenem iurataque sacra resolvit."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1103)
"quin et Concordia sospes, germanam comitata Fidem, sua vulnera ridet, haec mea sola salus, nihil hac mihi triste recepta, unum opus egregio restat post bella labori, o proceres, regni quod tandem pacifer heres belligeri, armatae successor inermus et aulae, instituit Solomon, quoniam genitoris anheli fumarat calido regum de sanguine dextra."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1231)
hoc residet solio pollens Sapientia et omne consilium regni celsa disponit ab aula, tutandique hominis leges sub corde retractat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1250)
regnumne Aeschine hic tu possides?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 163)
hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 3:4)
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 7:4)
illic fas regna resurgere Troiae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 15:7)
Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo despiciens mare velivolum terrasque iacentis litoraque et latos populos, sic vertice caeli constitit, et Libyae defixit lumina regnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:1)
Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:8)
Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:4)
Sed regna Tyri germanus habebat Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:10)
talis erat Dido, talem se laeta ferebat per medios, instans operi regnisque futuris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:5)
Res dura et regni novitas me talia cogunt moliri, et late finis custode tueri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 33:3)
Voltis et his mecum pariter considere regnis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 33:7)
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire finibus expulsum patriis, nova regna petentem auxilio Beli;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 35:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION