라틴어 문장 검색

Caelum autem Argum vocari placuit a candore et velocitate, παρὰ τὸ λευκὸν καὶ ταχύ.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:1)
Hi dracones parte media voluminis sui invicem nodo quem vocant Herculis obligantur, primaeque partes eorum reflexae in circulum pressis osculis ambitum circuli iungunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:2)
inferius vero hemisphaerium terrae Proserpinam vocaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:3)
Apud eosdem Apollo, qui est sol, Horus vocatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 13:1)
ex quo et horae viginti quattuor quibus dies noxque conficitur nomen acceperunt, et quattuor tempora quibus annuus orbis impletur horae vocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 13:2)
Pan ipse, quem vocant Inuum, sub hoc habitu quo cernitur solem se esse prudentioribus permittit intellegi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 2:1)
Saturnus ipse, qui auctor est temporum et ideo a Graecis inmutata littera Κρόνος quasi χρόνος vocatur, quid aliud nisi sol intellegendus est, cum tradatur ordo elementorum temporum numerositate distinctus, luce patefactus, nexus aeternitate conductus, visione discretus, quae omnia actum solis ostendunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 8:1)
Mirum in modum alacritatem omnibus qui aderant haec verba pepererunt, et adsurgens quisque in desiderium alios audiendi non vidit et se in idem munus vocandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 15:1)
Insinuat igitur praesul famulitii coenae tempus et dominos iam vocare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 23:3)
Sacrificium apud veteres fuit quod vocabatur propter viam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 4:2)
Inter haec cum Servius ordine se vocante per verecundiam sileret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 12:1)
Nam paene nulli se invitanti negabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 13:2)
Secuto omnium risu dispensatorem Caesar vocavit et sestertia centum milia numerare Graeculo iussit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:8)
Laberium asperae libertatis equitem Romanum Caesar quingentis milibus invitavit ut prodiret in scenam et ipse ageret mimos quos scriptitabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 2:1)
Sed potestas non solum si invitet, sed etiam si supplicet, cogit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION