라틴어 문장 검색

Haec ferro reciduntur, et sale cum alio pariter trito vulnera defricantur, donec lacessita pituita profluat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 8장 1:2)
Si dolore nervorum claudicat, oleo et sale genua poplitesque et crura confricanda sunt, donec sanetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 3:3)
1 eodemque remedio curatur rabiosae canis vel lupi morsus, qui tamen et ipse imposito vulneri vetere salsamento aeque bene sanatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 1:2)
Si talum aut ungulam vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana succida involvito 3 candente ferro supra vulnus inurito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 1:1)
Sed expurgatis ulceribus confestim adhibenda sunt linamenta cum pice et oleo vetereque axungia, et extra vulnera eodem medicamenta circumlinenda, ne infestentur a muscis, quae ubi ulceribus insederunt, vermes creant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 3:1)
pastinacae quoque agrestis semina, et succus armoraceae, cum melle conlevata oculorum sedant dolorem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 8:3)
Idque optimum genus castrationum putat, quod adhibetur aetati tenerae sine vulnere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 1:3)
Verum vulnera eius sarmenticio cinere cum argenti spuma linenda sunt, abstinendusque eo die ab humore, et exiguo cibo alendus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 3:5)
Capitis dolorem indicant lacrimae, quae profluunt, auresque flaceidae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 5:1)
quorum signa sunt, si iumenta cum dolore crebro volutantur, si admovent caput utero, si caudam saepius iactant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 9:4)
Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 3:1)
Muscas quoque vulnera infestantes sum-movebimus pice et oleo vel unguine infusis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 33장 1:1)
Omnisque dolor oculorum inunctione succi plantaginis cum melle acapno,vel si id non est, utique thymino celeriter levatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 33장 2:1)
Sed et tussi dolorique ventris eadem ista aeque medentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 4:1)
Itaque reserandum est, et ut cetera vulnera, medica-mentis curandum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION