라틴어 문장 검색

Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 3:1)
videas avos proavosque iam iuvenum, audias fabulas veteres sermonesque maiorum, cumque veneris illo putes alio te saeculo natum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 6:2)
deinde quia verebar ne modum, quem tibi in sermone custodire facile est, tenuisse in epistula non viderer.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 5:2)
Nam sermonem vultus gestus vox ipsa moderatur, epistula omnibus commendationibus destituta malignitati interpretantium exponitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 6:1)
Tales ubique sermones, qui tamen alterutram in partem ex eventu praevalebunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 7:1)
descendisse ut acturum, atque etiam in curia visum, deinde sermonibus amicorum perterritum recessisse;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 2:2)
nam cuius litterae tantum habent suavitatis, huius sermonibus quantum dulcedinis inest!
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 3:2)
Causa subitae caritatis res multis agitata sermonibus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 1:2)
Tertio die inducta cognitio est multis sermonibus et vario rumore iactata, Iuli Tironis codicilli, quos ex parte veros esse constabat, ex parte falsi dicebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 7:1)
Interdum acroamata audiebamus, interdum iucundissimis sermonibus nox ducebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 13:5)
Nam saepe in oratione quoque non historica modo sed prope poetica descriptionum necessitas incidit, et pressus sermo purusque ex epistulis petitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 8:2)
Quo magis gaudeo, quod si quis de studiis sermo, una nominamur, quod de te loquentibus statim occurro.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 5:1)
Ac primum conspicuus forma omnes sermones malignorum et puer et iuvenis evasit, intra quartum et vicensimum annum maritus, et si deus adnuisset pater.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 3:1)
et coeperam, cum ille me doctissimo sermone revocavit ad studia.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 3:2)
Tunc deos tunc hominem esse se meminit, invidet nemini neminem miratur neminem despicit, ac ne sermonibus quidem malignis aut attendit aut alitur:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION