라틴어 문장 검색

Huc turba infelix agitur, turpisque videri Infrendet dentes, et rugis contrahat ora.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 10:3)
Nec, pictura, tuae languescat gloria formae, Dum lucem videas, qualem exprimis ipsa, supremam.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 12:3)
Haud ita prosiliens Eleo carcere pernix Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato Currentesque domos videt, et fugentia tecta.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:3)
Sed iam de exordio Antichristi uideamus.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:15)
Nam quando tanta ac talia signa uiderint etiam illi, qui perfecti et electi Dei sunt, dubitabunt, utrum sit ipse Christus, qui in fine mundi secundum Scripturas uenturus est, annon.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:8)
Hoc autem tempus nondum uenit, quia, licet uideamus Romanum imperium ex maxima parte destructum, tamen, quandiu reges Francorum durauerint, qui Romanum imperium tenere debent, Romani regni dignitas ex toto non peribit, quia in regibus suis stabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:15)
ita ut nihil mihi dulcius, nihil iucundius, nihil utilius quam amari et amare videretur.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:2)
Et licet nec ad illud amicitiae genus me viderem idoneum, gratulabar tamen quamdam me amicitiae formulam reperisse, ad quam amorum meorum et affectionum valerem revocare discursus.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:7)
Delector enim plurimum quod te pronum ad haec vana et otiosa non video, sed semper aliquid utile, et profectui tuo necessarium proloqui.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:7)
ubi copiosissime de omnibus quae ad eam spectare videntur iucundo stilo disseruit;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:22)
Age nunc, et quid primum de amicitia tibi videatur esse quaerendum edicito. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:7)
ne videamur, in inani pingere, si nesciamus quid sit illud, de quo debeat disputationis nostrae series tenor que procedere.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:9)
Verumtamen caritatis vel benevolentiae nomine quid ethnicus ille significare voluerit, non video.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:4)
Ex ipsa tamen diffinitione, quamvis forte tibi minus videatur esse perfecta, intellegere utcumque poteris quid sit amicitia. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:15)
Ab amore, ut mihi videtur, amicus dicitur;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION