라틴어 문장 검색

quod nisi vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam hanc salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 6장 1:12)
si id actum est, fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor insanisse qui cum illis senserim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 1:1)
sic enim, si uis, arbitrare, ut olim Vlixi socii thesaurum repperisse arbitrati sunt, cum utrem uentosissimum manticularentur.
(아풀레이우스, 변명 53:5)
primum te, hominem non solum sapientem, verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum, non arbitrabar genere isto legationum delectari, idque me arbitror Synnadis pro tribunali multis verbis disputavisse, primum Ap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 3:1)
Ecce autem, cum te nihil aliud profecisse arbitrarer, nisi ut homines tibi civem improbum defendenti ignoscendum propter necessitudinem arbitrarentur, serpere occulte coepisti, nihil dum aliis suspicantibus, me vero iam pertimescente, ut illam non Norbani seditionem, sed populi Romani iracundiam neque eam iniustam, sed meritam ac debitam fuisse defenderes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 203:1)
cum fatentur satis magnam vim esse in vitiis ad miseram vitam, nonne fatendum est eandem vim virtute esse ad beatam vitam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 50:9)
Multo igitur minus regimini proprio committi convenit quae qua se regere possint ratione carere certum est. Id vero est mundus sive singulae particulae, et his quidem vel consimilibus rationibus omnia quae in mundo sunt conditorem sive rectorem habere manifestum arbitror, quem nos Deum dicimus. I. Tria sunt, ut arbitror, in quibus humanae salutis summa consistit, fides videlicet, charitas et sacramentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:15)
Fateatur ergo quod peccaverit Abel, cuius prima vita fuit in saeculo, quam fatetur non carere peccatis, et respiciat librum suum, ubi eum dixisse constat quod ait in hac defensione:
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 9:11)
hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 20:1)
nam de puero Clodio tuas partis esse arbitror ut eius animum tenerum, quem ad modum scribis, iis opinionibus imbuas ut ne quas inimicitias residere in familiis nostris arbitretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13B 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION