라틴어 문장 검색

tum ferri rigor atque argutae lamina serrae, - nam primi cuneis scindebant fissile lignum tum variae venere artes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:12)
Tamen haec quoque, si quis inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, exuerint silvestrem animum cultuque frequenti in quascumque voles artis haud tarda sequentur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:3)
tibi res antiquae laudis et artem ingredior, sanctos ausus recludere fontis, Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:15)
hinc alias artis prolemque parentum et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:4)
Praeterea iam nec mutari pabula refert artes nocent quaesitaeque;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:14)
Hinc nescio qua dulcedine laetae progeniem nidosque fovent, hinc arte recentes excudunt ceras et mella tenacia fingunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:2)
Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi accolit effuso stagnantem flumine Nilum et circum pictis vehitur sua rura phaselis, quaque pharetratae vicinia Persidis urget, [et viridem Aegyptum nigra fecundat harena, et diversa ruens septem discurrit in ora usque coloratis amnis devexus ab Indis] omnis in hac certam regio iacit arte salutem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:3)
Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 14:1)
Ille suae contra non immemor artis omnia transformat sese in miracula rerum, ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:14)
Augur et fulgente decorus arcu Phoebus acceptusque novem Camenis, Qui salutari levat arte fessos Corporis artus, Si Palatinas videt aequus arces, Rem que Romanam Latiumque felix Alterura in lustrum meliusque semper Prorogat aevum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 115)
unde vocalem temere insecutae Orphea silvae, arte materna rapidos morantem fluminum lapsus celeresque ventos, blandum et auritas fidibus canoris ducere quercus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 124)
hac arte Pollux et vagus Hercules enisus arcis attigit igneas, quos inter Augustus recumbens purpureo bibet ore nectar, hac te merentem, Bacche pater, tuae vexere tigres indocili iugum collo trahentes, hac Quirinus Martis equis Acheronta fugit, gratum elocuta consiliantibus Iunone divis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 33)
motus doceri gaudet Ionicos matura virgo et fingitur artibus iam nunc et incestos amores de tenero meditatur ungui.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 69)
namque et nobilis et decens et pro sollicitis non tacitus reis et centum puer artium late signa feret militiae tuae et, quandoque potentior largi muneribus riserit aemuli, Albanos prope te lacus ponet marmoream sub trabe citrea.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 17)
spiritum Phoebus, mihi Phoebus artem carminis nomenque dedit poetae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 64)

SEARCH

MENU NAVIGATION