라틴어 문장 검색

quo modo autem dicatur, id est in duobus, in agendo et in eloquendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 2:1)
huius ignoratione non modo in vita sed saepissime et in poematis et in oratione peccatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 2:7)
illud quidem perspicuum est, non modo partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma dicendi esse tractandas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:6)
ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis verbis erit audax et in transferendis verecundus et parcus et in priscis in reliquisque ornamentis et verborum et sententiarum demissior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 2:3)
ea translatione fortasse crebrior, qua frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed etiam rusticorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 2:4)
Haec modo perfringit, modo inrepit in sensus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 1:4)
Medius ille autem, quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud satis instruxerit, non extimescet ancipites dicendi incertosque casus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 2:4)
Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite distincte facete dicere, praesertim cum causae partim totae sint eo modo partim aliqua ex parte tractandae si is non praeparatis auribus inflammare rem coepit, furere apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 3:3)
nec vero a dialecticis modo sit instructus et habeat omnis philosophiae notos ac tractatos locos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 3:1)
has partis quem ad modum tractet singulas difficile dictu est hoc loco;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:10)
nullo enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus a me non temptatus sit, - dicerem perfectum, si ita iudi- carem, nec in veritate crimen arrogantiae extimescerem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 2:1)
sin ea non modo eos ornat penes quos est, sed etiam iuvat universam rem publicam, cur aut discere turpe est quod scire honestum est aut quod posse pulcherrimum est id non gloriosum est docere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 3:4)
nec vero talibus modo rebus qualis hic liber continet, sed multo etiam gravioribus et maioribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 2:3)
Quo modo enim vester Axilla Ala factus est nisi fuga litterae vastioris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 2:8)
quia si ita diceretur, obscaenius concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi autem interposuissem, concurrissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION