라틴어 문장 검색

Neque enim ideo astruendum est eos Incarnationem Domini futuram non exspectasse, aut non credidisse, quia hoc in scripturis eorum minime reperitur, cum nec fortasse in omnibus eorum prophetarum scriptis ipsa satis sit expressa, divino id disponente consilio, ut non quibuslibet, aut per quoslibet tantum revelaretur arcanum, cum etiam provida dispensatione septuaginta Interpretes in multis Scripturarum locis quas transferebant scriptum Dei Filium reperientes, hoc penitus praeterisse ac reticuisse dicuntur, ne scandalum scilicet infidelibus auditoribus magis commoverent quam fidem astruerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:7)
Sapientes, inquit, quos philosophos vocant, scholas habebant dissidentes, et templa communia, non enim vel populos vel sacerdotes latebat de ipsorum natura deorum quam diversa sentirent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:2)
Ita enim dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:16)
Ubi enim Pater auctor est, ibi et nativitas est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:17)
"Tu formasti me et posuisti super me manum tuam," utrumque significat, ut quod formavit antiquum sit, quod superposuit manum novissimum sit. Quod enim secundum naturam divinitatis formatus sit, Apostolus docet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:24)
" Quod enim in forma est, formatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:27)
neque enim docebat rem antiquiorem a postgenita regi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:7)
Haec enim, inquit, omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:19)
Sicut enim reliquiae his quibus supersunt inferiora quidem et indigniora videntur, ita haec quae non ad aeternitatem spiritus, sed ad temporales ejus operationes attinent, posteriora dignitate censentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:9)
Quae enim quasi fabulosa antea videbantur, et ab omni utilitate remota, secundum litterae superficiem gratiora sunt, cum magnis plena mysteriis postmodum reperta, magnam in se doctrinae continent aedificationem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:3)
Ob hoc enim, teste Augustino, teguntur ne vilescant, qui secundo quidem libro De Doctrina Christiana, cum causas difficultatis vel facilitatis sacrae Scripturae aperiret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:4)
Remotis enim generibus figmentorum sive fabulosorum, quae philosophos non decet, supposuit illud quod honestissime assumunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:30)
Alioquin summum philosophorum Platonem summum stultorum deprehenderemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:2)
Quid enim magis ridiculosum quam mundum totum arbitrari unum animal esse rationale, nisi per hoc integumentum sic prolatum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:3)
Quid enim evidentius quam corpora nostra ex propriis animabus humanis magis quam ex anima mundi vitam animalem habere?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION