라틴어 문장 검색

tu Epicurum existimas ista voluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:11)
sic perpessio ceterorum facit, ut ea quae acciderint multo minora quam quanta sint existimata, videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:2)
quin etiam arbitror propter Pythagoreorum admirationem Numam quoque regem Pythagoreum a posterioribus existimatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 3:1)
Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur, evelli penitus dicant nec posse nec opus esse et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optumam existiment.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:4)
ego ne Torquatum quidem illum, qui hoc cognomen invenit, iratum existimo Gallo torquem detraxisse, nec Marcellum apud Clastidium ideo fortem fuisse, quia fuerit iratus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 49:3)
- num aut egisse umquam iratum Aesopum aut scripsisse existimas iratum Accium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:7)
nimirum hoc melius, ne, si forte de paupertate non persuaseris, sit aegritudini concedendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:6)
quodque vetat Chrysippus, ad recentis quasi tumores animi remedium adhibere, id nos fecimus naturaeque vim attulimus, ut magnitudini medicinae doloris magnitudo concederet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 63:5)
mihi quidem haec in Graecorum gymnasiis nata consuetudo videtur, in quibus isti liberi et concessi sunt amores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:5)
atque, ut muliebris amores omittam, quibus maiorem licentiam natura concessit, quis aut de Ganymedi raptu dubitat, quid poëtae velint, aut non intellegit, quid apud Euripidem et loquatur et cupiat Laius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 71:1)
Atqui alterum dici non potest, quin i, qui nihil metuant, nihil angantur, nihil concupiscant, nulla impotenti laetitia ecferantur, beati sint, itaque id tibi concedo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 17:2)
nam geometrae cum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quae ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato, illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 18:4)
itaque mihi placere non solet consequentia reprehendere, cum prima concesseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:4)
possum igitur, cui concesserim in malis esse dolores corporis, in malis naufragia fortunae, huic suscensere dicenti non omnis bonos esse beatos, cum in omnis bonos ea, quae ille in malis numerat, cadere possint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 25:1)
equidem eos existimo, qui sint in bonis nullo adiuncto malo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION