라틴어 문장 검색

Itaque eos viros suspiciunt maximisque efferunt laudibus, in quibus existimant se excellentes quasdam et singulares perspicere virtutes, despiciunt autem eos et contemnunt, in quibus nihil virtutis, nihil animi, nihil nervorum putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:3)
Non enim omnes eos contemnunt, de quibus male existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:4)
Nam quos improbos, maledicos, fraudulentos putant et ad faciendam iniuriam instructos, eos haud contemnunt quidem, sed de iis male existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:5)
quem qui audiunt, intellegere etiam et sapere plus quam ceteros arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:7)
Quamquam intellego in nostra civitate inveterasse iam bonis temporibus, ut splendor aedilitatum ab optimis viris postuletur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:2)
neque tamen de nostra, sed de omni re publica disputo), danda erit opera, ut omnes intellegant, si salvi esse velint, necessitati esse parendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 98:3)
Ex quo et multis aliis intellegi debet utilitatum comparationes fieri solere, recteque hoc adiunctum esse quartum exquirendorum officiorum genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 117:14)
ex quo intellegi debet illum mentis agitatione investigationeque earum rerum, quas cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum umquam fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:3)
Cum autem aliquid actum est, in quo media officia compareant, id cumulate videtur esse perfectum, propterea quod volgus quid absit a perfecto, non fere intellegit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 18:1)
quatenus autem intellegit, nihil putat praetermissum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 18:2)
nemo enim horum sic sapiens, ut sapientem volumus intellegi, nec ii, qui sapientes habiti et nominati, M. Cato et C. Laelius, sapientes fuerunt, ne illi quidem septem, sed ex mediorum officiorum frequentia similitudinem quandam gerebant speciemque sapientium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 20:3)
Sed haec quidem de iis, qui conservatione officiorum existimantur boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 21:3)
Itaque existimo Panaetium, cum dixerit homines solere in hac comparatione dubitare, hoc ipsum sensisse, quod dixerit, solere modo, non etiam oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 22:2)
Populo quidem Romano non videtur, qui ex omnibus praeclaris factis illud pulcherrimum existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:5)
Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus, si quando cum illo, quod honestum intellegimus, pugnare id videbitur, quod appellamus utile, formula quaedam constituenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION