라틴어 문장 검색

Sed quia non penitus deum norunt nisi naturali iure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo, necesse est ignorent, qualiter administrari aut iubeat aut prohibeat quae instituit, simul quae vis sit aemula ex adverso adulterandis usibus divinae conditionis, quia neque voluntatem neque adversarium noveris eius quem minus noveris.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:4)
sed non ignoramus, qui sub istis nominibus institutis simulacris operentur et gaudeant et divinitatem mentiantur, nequam spiritus scilicet, daemones, videmus igitur etiam artes eorum honoribus dicatas esse, qui nomina incolunt auctorum earum, nec ab idololatria vacare, quarum institutores etiam propterea dei habentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:9)
Bonum est cum puniuntur nocentes.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:4)
Quis hoc nisi tamen nocens negabit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:5)
Et tamen innocentes de supplicio alterius laetari non oportet, cum magis competat innocenti dolere, quod homo, par eius, tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:6)
Quis autem mihi sponsor est, nocentes semper vel ad bestias vel ad quodcumque supplicium decerni, ut non innocentiae quoque inferatur aut ultione iudicantis aut infirmitate defensionis aut instantia quaestionis?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:7)
UNDE dum redeunt, insidiator inimicus, casualibus laqueis praeparatis, Germani pedem lapsus occasione contriuit, ignorans merita illius, sicut Iob beatissimi, afflictione corporis propaganda;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.2)
Spiritus astra petit, leti nil iura nocebunt, Cui uitae alterius mors magis ipsa uia est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:1)
Et quia uir Dei igne diuinae caritatis fortiter ardebat, quia tempestates potestatum aeriarum a sua suorumque lesione crebris orationibus uel exhortationibus repellere consuerat, merito uentis flammisque mundialibus praeualere, et, ne sibi suisque nocerent, obtinere poterat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII. 1:4)
quid autem sequatur, quidue praecesserit, prorsus ignoramus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:15)
Quod autem pascha non suo tempore obseruabat, uel canonicum eius tempus ignorans, uel suae gentis auctoritate ne agnitum sequeretur deuictus, non adprobo nec laudo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:18)
Ille enim in pascha suo regulam utique ueritatis sequens, circulum X et VIIII annorum posuit, quem uos aut ignoratis, aut agnitum et a tota Christi ecclesia custoditum pro nihilo contemnitis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:10)
Uerum, etsi profiteri nobis liberum est, quia tonsurae discrimen non noceat, quibus pura in Deum fides, et caritas in proximum sincera est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:5)
Non mihi pigra nocent hibernae frigora noctis, Non mihi, cum multa decidit imber aqua.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 216)
"Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape, Ne capiti soles, ne noceantque nives:"
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 41)

SEARCH

MENU NAVIGATION