라틴어 문장 검색

cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 2:2)
quod si probari nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum esse iudicio absentem Quinctium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 3:1)
Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos compluris advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id primum petere ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 1:2)
se iudicium id quod edat accipere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 1:4)
iacet res in controversiis isto calumniante biennium, usque dum inveniretur qua ratione res ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare iudicium causa omnis concluderetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 2:5)
cui neque magistratus adhuc aequus inventus est neque iudicium redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa, verum ante hoc tempus ne fando quidem audita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 1:2)
qua re aut doceas oportet Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse libellos, iudicium accipere noluisse, aut, cum haec ita facta sint, ex edicto te bona P. Quincti non possedisse concedas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 3:3)
in huius modi sponsionem testis dare oportebat ex eo numero qui haec dicerent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:3)
parantur testes qui hoc dicant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:7)
Cum eo tu voluntariam societatem coibas qui te in hereditaria societate fraudarat, et eum iudicio tuo comprobabas quem spoliatum fama fortunisque omnibus arbitrabare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 1:9)
opinor, si vellet, si valeret, si ius diceret, si nemo recusaret, qui ex ipsius decreto et satis daret et iudicium accipere vellet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 2:13)
si Alfenus procurator P. Quincti tibi tum satis daret et iudicium accipere vellet, denique omnia quae postulares facere voluisset, quid ageres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 3:2)
Eum ipsum qui fraudandi causa latitet, eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de praedio detrudi vetat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 1:21)
id testibus me pollicitus sum planum facturum qui et scire deberent et causam cur mentirentur non haberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 1:4)
reliquum est ut eum nemo iudicio defenderit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION