라틴어 문장 검색

Longum est omnia quae tunc hinc inde iacta sunt recensere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 8:3)
Tua vero epistula tanto mihi iucundior fuit quanto longior erat, praesertim cum de libellis meis tota loqueretur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 20 1:1)
Iam quid audentius illo pulcherrimo ac longissimo excessu:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 9:1)
Post longum tempus epistulas tuas, sed tres pariter recepi, omnes elegantissimas amantissimas, et quales a te venire praesertim desideratas oportebat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 1:1)
Quo fit, ut scribere longiores epistulas nolim, velim legere, illud tamquam delicatus, hoc tamquam otiosus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 323)
Ita variis sermonibus vespera extenditur, et quamquam longissimus dies bene conditur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 4:5)
Decembres Nicomediam venit meque longae exspectationis sollicitudine liberavit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 252)
Nam et reddere poenae post longum tempus plerosque iam senes et, quantum affirmatur, frugaliter modesteque viventes nimis severum arbitrabar, et in publicis officiis retinere damnatos non satis honestum putabam;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 3:1)
Enimvero, si placeat fossam longius ducere et altius pressam mari aequare nec in flumen, sed in ipsum mare emittere, repercussus maris servabit et reprimet, quidquid e lacu veniet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 4:1)
cum sua sponte Nicaeae, ubi me invenerat, biduo substitisset, longiorem moram faciendam, domine, non putavi, primum quod incertum adhuc erat, quando libertus tuus Lycormas venturus esset, deinde quod ipse proficiscebar in diversam provinciae partem, ita officii necessitate exigente.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 67 1:1)
Quod cum ego me protinus facturum dilaturumque profectionem dixissem, ut longiorem diem ad struendam causam darem utque in alia civitate cognoscerem petiit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81 3:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Amastrianorum civitas, domine, et elegans et ornata habet inter praecipua opera pulcherrimam eandemque longissimam plateam;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 981)
Nam et legis auctoritas et longa consuetudo usurpata contra legem in diversum movere te potuit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1152)
Nec mihi materia est numeris levioribus apta, Aut puer aut longas compta puella comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 115)
Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur Strata, neque in lecto pallia nostra sedent, Et vacuus somno noctem, quam longa, peregi, Lassaque versati corporis ossa dolent?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 21)

SEARCH

MENU NAVIGATION