라틴어 문장 검색

Vixit Sextus Pompeius primum sorori superstes, cuius morte Optime cohaerentis Romanae pacis vincula resoluta sunt, idemque hic vixit superstes optimo fratri, quem fortuna in hoc evexerat, ne minus alte eum deiceret, quam patrem deiecerat ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 88:4)
In expeditione decesserat ipsis illum hostibus aegrum cum veneratione et pace mutua prosequentibus nec optare quod expediebat audentibus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 16:3)
Plena et infesta variis casibus vita est, a quibus nulli longa pax, vix indutiae sunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 90:2)
Excessit filius tuus terminos, intra quos servitur, excepit illum magna et aeterna pax.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:1)
Inter micantis ubique gladios et militarem in rapina tumultum, inter flammas et sanguinem stragemque impulsae civitatis, inter fragorem templorum super deos suos cadentium uni homini pax fuit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 28:1)
bonis inter se pax est, mali tam bonis perniciosi quam inter se.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 37:5)
hic aliorum commodis vel impendere se paratus est, illa in periculum, dummodo deducat, descendere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 30:10)
Non rationis tunc beneficio quievit, sed affectuum infida et mala pace.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 50:5)
Itaque nec in pace nec in bello umquam bono fuit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:5)
pacem enim similem belli efficit, in armis vero obliviscitur Martem esse communem venitque in alienam potestatem, dum in sua non est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:6)
Ceterum sermone, conatu et omni extra paratu facient magnitudinis fidem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 130:3)
Sic enim militaris viri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 13:1)
Inter istos quos togatos vides nulla pax est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 40:1)
Quibus umidi plus inest, eorum paulatim crescit ira, quia non est paratus illis calor sed motu adquiritur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 99:1)
Quales sunt hostium vel ferarum caede madentium aut ad caedem euntium aspectus, qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda discordiamque in populos dividendam pacemque lacerandam teterrimae inferum exeunt:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION