라틴어 문장 검색

tum omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent orare institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 340:1)
secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 401:2)
praegressos retraherent, obvios occiderent, ut praedonum magis quam exercitus accolis species esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 122:1)
itinera quam maxume frequentia occupari iubet, tumultu orto Romanos passim caedi, oppidanis parci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 135:3)
enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque parcere cui sciat parem se non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 277:1)
legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et velamentis venerunt, precantes ut a caedibus et ab incendiis parceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 379:1)
nedum eos Capuae parsuros credam, cui infestiores quam Carthagini sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 190:2)
consurgentem iam Fulvium Taurea Vibellius Campanus, per mediam vadens turbam, nomine inclamavit et, cum mirabundus quidnam sese vellet resedisset Flaccus, me quoque inquit iube occidi, ut gloriari possis multo fortiorem quam ipse es virum abs te occisum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 215:1)
tum Tauream illa quae ante memorata sunt dixisse, virum se fortissimum ab nequaquam pari ad virtutem occidi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 223:1)
odistis et exsecramini eos qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis in eos dicendis parcitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 441:2)
quoad dedita arx est, caedes tota urbe passim factae, nec ulli puberum qui obvius fuit parcebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 656:1)
cum senatus Campanorum deligatus esset ad palos, ut securi feriretur, litteras a senatu missas Q. Fulvius consul, quibus iubebatur parcere, antequam legeret, in sinu posuit et lege agi iussit et supplicium peregit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVI Periocha8)
occidit principes qui cum Fulvio conloquia occulta habuisse comperti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 15:2)
mille admodum hostium utraque pugna occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 450:3)
ceterum deos immortales, miseritos nominis Romani, pepercisse innoxiis exercitibus, temeritatem consulum ipsorum capitibus damnasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 501:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION