라틴어 문장 검색

quis enim reperiri potest tam improbus civis qui velit uno suffragio duas in rem publicam sicas destringere?
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 8:2)
an, si frequentissime de iustitia, fortitudine, temperantia ceterisque similibus disserendum est, adeo ut vix ulla possit causa reperiri in quam non aliqua ex his incidat quaestio, eaque omnia inventione atque elocutione sunt explicanda, dubitabitur, ubicunque vis ingenii et copia dicendi postulatur, ibi partes oratoris esse praecipuas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 13:1)
haec autem, quae velut propria philosophiae asseruntur, passim tractamus omnes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 17:1)
quod fecerunt plerique veterum, qui, etsi nondum quemquam sapientem repertum putabant, praecepta tamen sapientiae tradiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 20:2)
secundo prima apud rhetorem elementa et quae de ipsa rhetorices substantia quaeruntur tractabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 22:3)
nam si quantum de quaque re dici potest persequamur, finis operis non reperietur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 26:2)
nam contra plures reperias et faciles in excogitando et ad discendum promptos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 30:3)
nemo reperitur, qui sit studio nihil consecutus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 32:3)
an Philippus Macedonum rex Alexandro filio suo prima litterarum elementa tradi ab Aristotele, summo eius aetatis , voluisset, aut ille suscepisset hoc officium, si non studiorum initia et a perfectissimo quoque optime tractari et pertinere ad summam credidisset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 52:1)
vel si quid aliud, quo magis illa aetas gaudeat, inveniri potest, quod tractare, intueri, nominare iucundum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 55:3)
hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus tradere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 68:2)
quod adeo verum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare vires suas et ad intellectum audientis descendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 94:1)
haec cum animadverterit, perspiciat deinceps, quonam modo tractandus sit discentis animus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 105:1)
gentes quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum causas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 144:1)
sed quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile est), ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis tractandum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 153:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION