라틴어 문장 검색

Passim somno vinoque per herbam corpora fusa vident, arrectos litore currus, inter lora rotasque viros, simul arma iacere, vina simul.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:2)
Cum igitur medium vinum appellasset, quod neque novum esset neque vetus - et plerumque homines ita loquantur, ut omne vinum aut novum esse dicant aut vetus - nullam vim habere significavit neque novi neque veteris quod medium esset, et idcirco pro vino non habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 18:1)
In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in vino cocta atque contrita, potest emplastrum vel Herae vel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex vino austero cocta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장116)
In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in uino cocta atque contrita, potest emplastrum uel Herae uel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex uino austero cocta;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:2)
sed animadvertimus insula Lesbo vinum protropum, Maeonia Catacecaumeniten, Lydia Tmoliten, Sicilia Mamertinum, Campania Falernum, Terracina et Fundis Caecubum reliquisque locis pluribus innumerabili multitudine genera vini virtutesque procreari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장51)
curat item vasis integris vina repente diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum conlaxat rareque facit lateramina vasis adveniens calor eius et insinuatus in ipsum mobiliter soluens differt primordia vini.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:6)
hedera autem ideo coronantur poetae, quoniam poetas saepe vino plurimo manifestum est uti, sicut et de Ennio ait Horatius et lyrici omnes in suis carminibus loquuntur, et haec herba nimium frigida est et vini calorem temperat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 1213)
[et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum et pariter mentem sanari corpus inani] denique cor, hominem cum vini vis penetravit acris et in venas discessit diditus ardor, consequitur gravitas membrorum, praepediuntur crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens, nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt, et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur, cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini conturbare animam consuevit corpore in ipso?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION