라틴어 문장 검색

ipse cum legionibus suis Capuam profectus, vix lecticae agitationem prae gravitate volnerum patiens, Romam litteras de morte conlegae scripsit, quantoque ipse in discrimine esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 439:1)
exitu huius anni T. Quinctius consul, dictatore comitiorum ludorumque faciendorum causa dicto T. Manlio Torquato, ex volnere moritur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 496:1)
nam neque ipse se obtulit in tam recenti volnere publico privatoque neque lacessierunt quietum Romani:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 174:2)
Carthaginienses, quamquam fessos labore ac volneribus nox imberque ad necessariam quietem vocabat, tamen, quia metus et periculum cessandi non dabat tempus, prima luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa ex propinquis vallibus congestis augent vallum, munimento sese, quando in armis parum praesidii foret, defensuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 233:1)
Ibi quoque trepidatum parumper circa signa est, cum caeci furore in volnera ac ferrum vecordi audacia ruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 341:1)
suam seditionem sine volnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam, - ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 383:1)
"invitus ea tamquam volnera attingo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 408:1)
victi Plemini milites cum ad Pleminium, cruorem ac volnera ostentantes, non sine vociferatione atque indignatione concurrissent, probra in eum ipsum - iactata in iurgiis referentes, accensus ira domo sese proripuit vocatosque tribunos nudari ac virgas expediri iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 127:1)
recreatus dein legatus ex volneribus tribunos militum in vincla coniectos, dein verberatos servilibusque omnibus suppliciis cruciatos occidit, mortuos deinde prohibuit sepeliri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 259:1)
Masinissa in spelunca occulta cum herbis curaret volnus, duorum equitum latrocinio per dies aliquot vixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 447:1)
et clamor inter caedem et volnera sublatus an ex trepidatione nocturna esset confusis sensum veri adimebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 64:1)
quattuor gravati volneribus conruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 250:2)
et longius certamen fuisset, ni volnere ducis concessa victoria esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 254:2)
Mago proximae silentio noctis profectus, quantum pati viae per volnus poterat itineribus extentis, ad mare in Ligures Ingaunos pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 256:1)
paucae tamen bestiarum intrepidae in hostem actae inter velitum ordines cum multis suis volneribus ingentem stragem edebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 449:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION