라틴어 문장 검색

et his adiiciunt exempla Graecorum Romanorumque et enumerant, qui perniciosa non singulis tantum sed rebus etiam publicis usi eloquentia turbaverint civitatium status vel everterint, eoque et Lacedaemoniorum civitate expulsam et Athenis quoque, ubi actor movere adfectus vetabatur, velut recisam orandi potestatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 252:1)
nam et dux Flaminius et Gracchi, Saturnini, Glauciae magistratus, et in medicis venena et in his, qui philosophorum nomine male utuntur, gravissima nonnunquam flagitia deprehensa sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 253:2)
nam ut omittam, defendere amicos, regere consiliis senatum, populum, exercitum in quae velit ducere, quam sit utile conveniatque bono viro, nonne pulchrum vel hoc ipsum est, ex communi intellectu verbisque, quibus utuntur omnes, tantum adsequi laudis et gloriae, ut non loqui et orare sed, quod Pericli contigit, fulgurare ac tonare videaris?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 267:1)
nam et imperator falsis utitur saepe, ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua deligatis incensisque, per noctem in adversos montes agens armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit, sed fefellit, ipse, quid verum esset, non ignoravit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 287:2)
item orator, cum falso utitur pro vero, scit esse falsum eoque se pro vero uti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 288:2)
namque hac, ut est notum, utitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 7:2)
ne iis quidem , qui laudativam , utilium, iudicialem iustorum contineri putant, celeri magis ac rotunda usi distributione vera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 63:1)
quo modo utamur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 70:8)
causam finit Apollodorus, ut interpretation Valgi discipuli eius utar, ita:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 81:1)
cum dicit reus, etiamsi feci, recte feci, qualitatis utitur statu;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 93:2)
utitur enim coniectura magis qui agit, (quo moti quidam eundem a reo infitialem esse dixerunt) et in syllogismo tota ratiocinatio ab eo est qui intendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 98:2)
A plurimis tres sunt facti generales status, quibus et Cicero in Oratore utitur, et omnia, quae aut in controversiam aut in contentionem veniant, contineri putat, Sitne?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 127:1)
Theodorus quoque, ut dixi, iisdem generalibus capitibus utitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 134:2)
deinde is, qui tali utitur patrocinio, non recedit a forma qualitatis, dicit enim, se culpa vacare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 162:2)
etiam credo aliquando dubitari, quo statu sit utendum, cum adversus unam intentionem plura opponuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION