라틴어 문장 검색

Erant eo tempore, qui existumarent indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장8)
quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장28)
Sed, per deos inmortalis, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vostras pluris quam rem publicam fecistis:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장9)
Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장4)
Ipse equo circumiens unumquemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장9)
Nunc vero exul patria domo, solus atque omnium honestarum rerum egens quo accedam aut quos appellem?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장36)
Ea finis habet ab occidente fretum nostri maris et Oceani, ab ortu solis decliuem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae appellant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장5)
Ii paulatim per conubia Gaetulos secum miscuere et, quia saepe temptantes agros alia, deinde alia loca petiuerant, semet ipsi Numidas appellauere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장7)
Nomen eorum paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장11)
Sed res Persarum brevi adoleuit, ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxima Carthagine[m] Numidia appellatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장12)
Adherbalis appellandi copia non fuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 22장13)
milites alius alium laeti appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad caelum fert.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장12)
honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges appellauisset;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장3)
Ad hoc milites benigne appellare, multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia, inuitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuum reddere, ipse ab nullo repetere, magis id laborare, ut illi quam plurimi deberent, ioca atque seria cum humillimis agere, in operibus, in agmine atque ad vigilias multus adesse, neque interim, quod praua ambitio solet, consulis aut cuiusquam boni famam laedere, tantummodo neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 96장2)
volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho obviam illis simul et praesidio missum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION