라틴어 문장 검색

Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 1:2)
itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem id bene largo canali cotidie debet aliquamdiu subicere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 3:2)
Si quid offensae in cena sensit, uomere debet, idque postero quoque die facere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:5)
Si quis uero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 1:1)
Cui uero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et uomere:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 4:1)
quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 3:2)
Quibus seruatis ex reliqua uictus consuetudine quam minimum mutari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 3:4)
Ac si cetera res aliqua prohibebit, utique retineri debebit a uino ad aquam, ab hac ad uinum qui supra positus est transitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 4:3)
Vbi uero calor a primo uere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est multum sudorem in febribus subsequi.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 15:2)
Ergo si plenior aliquis et speciosior et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 1:2)
Praeter haec protinus timeri debet, si grauiora membra sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem incaluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 2:3)
ille sollicitari debet, cui haec noua sunt, aut qui ista numquam sine custodia sui tuta habuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 4:5)
Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quamuis longiore tempore euanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quieuit, sic ut corpus integrum, quod *ε*ι*λ*ι*κ*ρ*ι*ν*ε*σ Graeci uocant, fieret.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 3:2)
Si quis autem incidit uomitus, mixtus esse et bile et pituita debet, et in urina subsidere album, leue, aequale, sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum deferantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 4:1)
sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur et rufa est neque foeditate odoris similem aluum sani hominis excedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION