라틴어 문장 검색

difficile, sed tamen, ut scalptorem, ut pictorem, qui filii vestri imaginem faceret, admoneretis, quid exprimere quid emendare deberet, ita me quoque formate regite, qui non fragilem et caducam, sed immortalem, ut vos putatis, effigiem conor efficere:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 6:2)
quo fit ut quasi otiosus securusque lector tantum elocutioni vacet, in qua satisfacere difficilius est cum sola aestimatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 2:3)
Focilata 'Dixeram' inquit 'vobis inventuram me quamlibet duram ad mortem viam, si vos facilem negassetis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 3:20)
Nam severitatem istam pari iucunditate condire, summaeque gravitati tantum comitatis adiungere, non minus difficile quam magnum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 2:1)
Ad hoc verebar ne me corporis vires iterato labore desererent, quem difficilius est repetere quam iungere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 10:3)
neque est difficile quod postulo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 10:2)
Difficile est ut mihi de absente credas - quamquam credere soles omnia -, tantum in illo industriae probitatis eruditionis ingenii studii memoriae denique esse, quantum expertus invenies.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 7:1)
Nam cum est arduum similitudinem effingere ex vero, tum longe difficillima est imitationis imitatio;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 3:2)
Has inter pingues terrenique colles - neque enim facile usquam saxum etiam si quaeratur occurrit - planissimis campis fertilitate non cedunt, opimamque messem serius tantum, sed non minus percoquunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 8:3)
deinde quia verebar ne modum, quem tibi in sermone custodire facile est, tenuisse in epistula non viderer.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 5:2)
Quod ut facilius admittat, multum faciet medii temporis spatium.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 10:2)
nec tamen adhuc possum pronuntiare, utrum sit difficilius capere aliquid an scribere.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 18 2:2)
Nam tu quoque amore communium soles emendari cupere quae iam corrigere difficile est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 9:3)
petit cum multis, cum bonis, quos ut gloriosum sic est difficile superare.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 1:4)
est enim res difficilis ardua fastidiosa, et quae cos a quibus contemnitur invicem contemnat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION