라틴어 문장 검색

ager uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 752:2)
at hercules cum stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris, non in foro faciebatis, et in acie vestrum clamorem hostes, non in contione patres Romani horrebant, praeda parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriaeque simul publicae simul privatae triumphantes domum ad penates redibatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 755:1)
ego quantum in tanto intervallo temporum conicio, cum Valerio atque Horatio consulibus, qui praeter Volscos et Aequos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant, negatus ab senatu triumphus esset, verecundiae fuit pro parte dimidia rerum consulibus petere triumphum, ne etiamsi impetrassent magis hominum ratio quam meritorum habita videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 788:1)
aequavit, quod haud facile est, Quinctius consul togatus armati gloriam collegae, quia concordiae pacisque domesticae curam iura infimis summisque moderando ita tenuit ut eum et patres severum consulem et plebs satis comem crediderint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 117:1)
Fabius et Aebutius consules, quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum succedere se cernebant, maxime autem memorabilem annum apud finitimos socios hostesque esse, quod Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subventum, eo impensius, ut delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, senatus consultum fecerunt ut, quoniam civitas Ardeatium intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa adversus Volscos scriberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 121:1)
postremo perpulere plebem haud adversante senatu ut L. Minucius praefectus annonae crearetur, felicior in eo magistratu ad custodiam libertatis futurus quam ad curationem ministerii sui, quamquam postremo annonae quoque levatae haud et gratiam et gloriam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 135:1)
itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Veientibus auxilia, iussosque suo consilio bellum initum suis viribus exsequi nec adversarum rerum quaerere socios, cum quibus spem integram communicati non sint, tum dictator, ne nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae adempta, in pace aliquid operis edere quod monumentum esset dictaturae cupiens, censuram minuere parat seu nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate offensus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 251:1)
Dictator bello ita gesto ut tantum non defuisse fortunae videretur, felicitate quam gloria maior in urbem rediit magistratuque se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 631:1)
differendo deinde elanguit res, et Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis crevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 298:2)
inter tot veterrimos populos tam diu bella geritis, cum interea, ne singulas loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria tantum terra marique pollens atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiae bello vobis par est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 576:3)
hostis est quid aliud quam perpetua materia virtutis gloriaeque vestrae?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 77:3)
ita duabus sociis urbibus ex hoste receptis victorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 108:1)
illius gloriae pars virilis apud omnes milites sit qui simul vicerint, suae victoriae neminem omnium mortalium socium esse constet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 116:2)
dictator de Volscis triumphavit, invidiaeque magis triumphus quam gloriae fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 171:1)
locusque idem in uno homine et eximiae gloriae monumentum et poenae ultimae fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 217:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION