라틴어 문장 검색

Optume hercle, perge , ego adsistam hinc altrinsecus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 445)
illest miles meus erus, qui hinc ad forum abiit, gloriosus, impudens, stercoreus, plenus periuri atque adulteri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 16)
nam unum conclave, concubinae quod dedit miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem, in eo conclavi ego perfodi parietem, qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 133)
et mox ne erretis, haec duarum hodie vicem et hinc et illinc mulier feret imaginem, atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 138)
sed foris concrepuit hinc a vicino sene;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 140)
ego hinc abscessero aps te huc interim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 277)
tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 356)
nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3140)
Scin tu nullum commeatum hinc esse a nobis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3162)
si ea domist, si facio, ut eam exire hinc videas domo, dignun es verberibus multis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3171)
nimis mirumst facinus, quo modo haec hinc huc transire potuit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 464)
Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina Philocomasium, an non est ea?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 58)
sed facinus mirum est, quo modo haec hinc huc transire potuit, si quidem east.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 511)
Quia hanc attingere ausu's mulierem hinc ex proxumo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 5152)
hinc me arcessito.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 5167)

SEARCH

MENU NAVIGATION